Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum
  2. sis ope, solandus cum simul ipse fores,
  3. pro quibus affirmat fore se memoremque piumque,
  4. sive diem videat sive tegatur humo,
  5. per caput ipse suum solitus iurare tuumque,
  6. quod scio non illi vilius esse suo.
  7. plena tot ac tantis referetur gratia factis,
  8. nec sinet ille tuos litus arare boves.
  9. fac modo, constanter profugum tueare: quod ille,
  10. qui bene te novit, non rogat, ipsa rogo.
  1. Annuus adsuetum dominae natalis honorem
  2. exigit: ite manus ad pia sacra meae.
  3. sic quondam festum Laërtius egerat heros
  4. forsan in extremo coniugis orbe diem.
  5. lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum,
  6. quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui;
  7. quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno,
  8. sumatur fatis discolor alba meis;
  9. araque gramineo viridis de caespite fiat,
  10. et velet tepidos nexa corona focos.