Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis,
- denique quod vivat, munus habere dei.
- te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi
- omnibus) in toto pectore semper habet;
- teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten,
- te vocat Aegiden Euryalumque suum.
- nec patriam magis ille suam desiderat et quae
- plurima eum patria sentit abesse sibi,
- quam vultus oculosque tuos, o dulcior illo
- melle, quod in ceris Attica ponit apis.
- saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud,
- quod non praeventum morte fuisse dolet;
- cumque alii fugerent subitae contagia cladis,
- nec vellent ictae limen adire domus,
- te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem,
- si paucos aliquis tresve duosve vocat.
- quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te
- se minus adversis indoluisse suis.
- verba solet vultumque tuum gemitusque referre,
- et te flente suos emaduisse sinus: