Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,
  2. quodque pio fusum stridat in igne merum.
  3. optime natalis! quamvis procul absumus, opto
  4. candidus huc venias dissimilisque meo,
  5. si quod et instabat dominae miserabile vulnus,
  6. sit perfuncta meis tempus in omne malis;
  7. quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est,
  8. quod superest, tutum per mare navis eat.
  9. illa domo nataque sua patriaque fruatur
  10. erepta haec uni sit satis esse mihi—
  11. quatenus et non est in caro coniuge felix,
  12. pars vitae tristi cetera nube vacet,
  13. vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens,
  14. consumatque annos, sed diuturna, suos.
  15. adicerem et nostros, sed ne contagia fati
  16. corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.
  17. nil homini certum est. fieri quis posse putaret,
  18. ut facerem in mediis haec ego sacra Getis?
  19. aspice ut aura tamen fumos e ture coortos
  20. in partes Italas et loca dextra ferat.