Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto,
  2. quidve Philoctetes ictus ab angue gemat.
  3. di facerent utinam talis status esset in illo,
  4. ut non tristitiae causa dolenda foret!
  5. fert tamen, ut debet, casus patienter amaros,
  6. more nec indomiti frena recusat equi.
  7. nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,
  8. conscius in culpa non scelus esse sua.
  9. saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius
  10. se quoque in exemplis adnumerare solet:
  11. nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis,
  12. denique quod vivat, munus habere dei.
  13. te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi
  14. omnibus) in toto pectore semper habet;
  15. teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten,
  16. te vocat Aegiden Euryalumque suum.
  17. nec patriam magis ille suam desiderat et quae
  18. plurima eum patria sentit abesse sibi,
  19. quam vultus oculosque tuos, o dulcior illo
  20. melle, quod in ceris Attica ponit apis.