Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- indiciis debes esse superba viri.
- quae ne quis possit temeraria dicere, persta,
- et pariter serva meque piamque fidem.
- nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,
- et tantum [*](tanta) probitas inreprehensa fuit.
- area de [*](par (vel per) eadem: area de Withof) nostra nunc est tibi facta ruina
- conspicuum virtus hic tua ponat opus.
- esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est,
- et nihil officio nupta quod obstet habet,
- cum deus intonuit, non se subducere nimbo,
- id demum est pietas, id socialis amor.
- rara quidem virtus, quam non fortuna gubernet,
- quae maneat stabili, eum fugit illa, pede.
- siqua tamen pretium sibi virtus [*](merces: virtus Ehwald) ipsa petitum,
- inque parum laetis ardua rebus adest,
- ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur,
- et loca mirantur qua patet orbis iter.
- aspicis ut longo teneat laudabilis aevo
- nomen inextinctum Penelopea fides?
- cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor