Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ausaque in accensos Iphias ire rogos?
  2. ut vivat fama coniunx Phylaceïa, cuius
  3. Iliacam celeri vir pede pressit humum?
  4. morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:
  5. non ex difficili fama petenda tibi est.
  6. nec te credideris, quia non facis, ista moneri:
  7. vela damus, quamvis remige puppis eat,
  8. qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo
  9. laudat et hortatu comprobat acta suo.