Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quod fore ne nimium videar diffidere, sitque
- versibus hoc paucis admonuisse satis,
- accipe quo semper finitur epistula verbo atque meis distent ut tua fata!—vale.
- Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis,
- o mihi me coniunx carior, ipsa vides,
- detrahat auctori multum fortuna licebit,
- tu tamen ingenio clara ferere meo;
- dumque legar, mecum pariter tua fama legetur,
- nec potes in maestos omnis abire rogos;
- cumque viri casu possis miseranda videri,
- invenies aliquas, quae, quod es, esse velint,
- quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,
- felicem dicant invideantque tibi.
- non ego divitias dando tibi plura dedissem:
- nil feret ad Manes divitis umbra suos.
- perpetui fructum donavi nominis idque,
- quo dare nil potui munere maius, habes.
- adde quod, ut [*](et: ut Heinsius) rerum sola es tutela mearum,
- ad te non parvi venit honoris onus,
- quod numquam vox est de te mea muta tuique