Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Credit amans, venerisque novae perterrita fama
  2. indulsit primo lacrimis flendoque dolorem
  3. diffudit miseranda suum; mox deinde “quid autem
  4. flemus?” ait “paelex lacrimis laetabitur istis.
  5. Quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,
  6. dum licet et nondum thalamos tenet altera nostros.
  7. Conquerar an sileam? Repetam Calydona morerne?
  8. Excedam tectis an, si nihil amplius, obstem?
  9. Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem
  10. forte paro facinus, quantumque iniuria possit
  11. femineusque dolor, iugulata paelice testor?”
  12. In cursus animus varios abit: omnibus illis
  13. praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem
  14. mittere, quae vires defecto reddat amori.
  15. Ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus
  16. ipsa suos tradit blandisque (miserrima!) verbis,
  17. dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros
  18. induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.
  19. Tura dabat primis et verba precantia flammis
  20. vinaque marmoreas patera fundebat in aras: