Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- “vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis,
- dicimus. Exaudi nec res intercipe nostras!
- Si te nulla mei reverentia movit, at orbes
- concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
- Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina:
- vulnere, non pedibus te consequar.” Ultima dicta
- res probat, et missa fugientia terga sagitta
- traicit: exstabat ferrum de pectore aduncum.
- Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen
- emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.
- Excipit hunc Nessus “neque enim moriemur inulti”
- secum ait et calido velamina tincta cruore
- dat munus raptae velut inritamen amoris.
- Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
- Herculis inplerant terras odiumque novercae.
- Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
- vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,
- Deianira, tuas, quae veris addere falsa
- gaudet et e minimo sua per mendacia crescit,
- Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.