Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Callimachum fugito: non est inimicus Amori:
- Et cum Callimacho tu quoque, Coë, noces.
- Me certe Sappho meliorem fecit amicae,
- Nec rigidos mores Teïa Musa dedit.
- Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli,
- Vel tua, cuius opus Cynthia sola fuit?
- Quis poterit lecto durus discedere Gallo?
- Et mea nescio quid carmina tale sonant.
- Quod nisi dux operis vatem frustratur Apollo,
- Aemulus est nostri maxima causa mali:
- At tu rivalem noli tibi fingere quemquam,
- Inque suo solam crede iacere toro.
- Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes,
- Esse quod alterius coeperat illa viri.