Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset:
- Divitiis alitur luxuriosus amor.
- Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron?
- Nempe quod alter egens, altera pauper erat.
- Non habet, unde suum paupertas pascat amorem:
- Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse velis.
- At tanti tibi sit non indulgere theatris,
- Dum bene de vacuo pectore cedat amor.
- Enervant animos citharae lotosque lyraeque
- Et vox et numeris brachia mota suis.
- Illic adsidue ficti saltantur amantes:
- Quod caveas, actor, quam iuvet, arte docet.
- Eloquar invitus: teneros ne tange poetas!
- Summoveo dotes impius ipse meas.