Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quid, Menelae, doles? ibas sine coniuge Creten,
- Et poteras nupta lentus abesse tua.
- Ut Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carere
- Non potes: alterius crevit amore tuus.
- Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles,
- Illam Plisthenio gaudia ferre viro;
- Nec frustra flebat, mihi credite: fecit Atrides,
- Quod si non faceret, turpiter esset iners.
- Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo:
- Invidiae fructus maximus ille fuit.
- Nam sibi quod numquam tactam Briseida iurat
- Per sceptrum, sceptrum non putat esse deos.
- Di faciant, possis dominae transire relictae
- Limina, proposito sufficiantque pedes.