Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ut, paene extinctum cinerem si sulpure tangas,
  2. Vivet et e minimo maximus ignis erit,
  3. Sic, nisi vitaris quidquid renovabit amorem,
  4. Flamma redardescet, quae modo nulla fuit.
  5. Argolides cuperent fugisse Capherea puppes,
  6. Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos.
  7. Praeterita cautus Niseïde navita gaudet:
  8. Tu loca, quae nimium grata fuere, cave.
  9. Haec tibi sint Syrtes: haec Acroceraunia vita:
  10. Hic vomit epotas dira Charybdis aquas.
  11. Sunt quae non possunt aliquo cogente iuberi,
  12. Saepe tamen casu facta iuvare solent.
  13. Perdat opes Phaedra, parces, Neptune, nepoti,
  14. Nec faciet pavidos taurus avitus equos.