Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nulla sit, ut placeas alienae cura puellae;
  2. Iam facito e multis una sit illa tibi.
  3. Sed quid praecipue nostris conatibus obstet
  4. Eloquar, exemplo quemque docente suo.
  5. Desinimus tarde, quia nos speramus amari:
  6. Dum sibi quisque placet, credula turba sumus.
  7. At tu nec voces (quid enim fallacius illis?)
  8. Crede, nec aeternos pondus habere deos.
  9. Neve puellarum lacrimis moveare, caveto:
  10. Ut flerent, oculos erudiere suos.
  11. Artibus innumeris mens oppugnatur amantum,
  12. Ut lapis aequoreis undique pulsus aquis.
  13. Nec causas aperi, quare divortia malis:
  14. Nec dic, quid doleas: clam tamen usque dole.
  15. Nec peccata refer, ne diluat: ipse favebis,
  16. Ut melior causa causa sit illa tua.
  17. Qui silet, est firmus; qui dicit multa puellae
  18. Probra, satisfieri postulat ille sibi.
  19. Non ego Dulichio furari more sagittas,
  20. Nec raptas ausim tinguere in amne faces: