Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Saepe reas faciunt, et amant; ubi nulla simultas
  2. Incidit, admonitu liber aberrat amor.
  3. Forte aderam iuveni; dominam lectica tenebat:
  4. Horrebant saevis omnia verba minis.
  5. Iamque vadaturus 'lectica prodeat' inquit;
  6. Prodierat: visa coniuge mutus erat.
  7. Et manus et manibus duplices cecidere tabellae,
  8. Venit in amplexus, atque 'ita vincis' ait.
  9. Tutius est aptumque magis discedere pace,
  10. Nec petere a thalamis litigiosa fora.
  11. Munera quae dederas, habeat sine lite, iubeto:
  12. Esse solent magno damna minora bono.
  13. Quod si vos aliquis casus conducet in unum,
  14. Mente memor tota quae damus arma, tene.
  15. Nunc opus est armis; hic, o fortissime, pugna:
  16. Vincenda est telo Penthesilea tuo.
  17. Nunc tibi rivalis, nunc durum limen amanti,
  18. Nunc subeant mediis inrita verba deis.
  19. Nec compone comas, quia sis venturus ad illam,
  20. Nec toga sit laxo conspicienda sinu.