Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec nos purpureas pueri resecabimus alas,
  2. Nec sacer arte mea laxior arcus erit.
  3. Consilium est, quodcumque cano: parete canenti,
  4. Tuque, favens coeptis, Phoebe saluber, ades.
  5. Phoebus adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae;
  6. Signa deum nosco per sua: Phoebus adest.
  7. Confer Amyclaeis medicatum vellus aënis
  8. Murice cum Tyrio; turpius illud erit:
  9. Vos quoque formosis vestras conferte puellas;
  10. Incipiet dominae quemque pudere suae:
  11. Utraque formosae Paridi potuere videri,
  12. Sed sibi conlatam vicit utramque Venus.
  13. Nec solam faciem, mores quoque confer et artes:
  14. Tantum iudicio ne tuus obsit amor.
  15. Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illud
  16. Exiguum multis: in quibus ipse fui.
  17. Scripta cave relegas blandae servata puellae:
  18. Constantes animos scripta relecta movent.
  19. Omnia pone feros (pones invitus) in ignes,
  20. Et dic 'ardoris sit rogus iste mei.'