Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Nec si scire voles, quid agat, tamen, illa, rogabis;
- Perfer! erit lucro lingua retenta tuo.
- Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris,
- Deque tua domina multa querenda refers,
- Parce queri; melius sic ulciscere tacendo,
- Ut desideriis effluat illa tuis.
- Et malim taceas quam te desisse loquaris:
- Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat.
- Sed meliore fide paulatim extinguitur ignis
- Quam subito; lente desine, tutus eris.
- Flumine perpetuo torrens solet altior ire:
- Sed tamen haec brevis est, illa perennis aqua.
- Fallat, et in tenues evanidus exeat auras,
- Perque gradus molles emoriatur amor.
- Sed modo dilectam scelus est odisse puellam:
- Exitus ingeniis convenit iste feris.
- Non curare sat est: odio qui finit amorem,
- Aut amat, aut aegre desinet esse miser.
- Turpe vir et mulier, iuncti modo, protinus hostes;
- Non illas lites Appias ipsa probat.