Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Posse pati facile est, ubi, si patientia desit,
  2. Protinus ex facili gaudia ferre licet.
  3. Et quisquam praecepta potest mea dura vocare?
  4. En, etiam partes conciliantis ago.
  5. Nam quoniam variant animi, variabimus artes;
  6. Mille mali species, mille salutis erunt.
  7. Corpora vix ferro quaedam sanantur acuto:
  8. Auxilium multis sucus et herba fuit.
  9. Mollior es, neque abire potes, vinctusque teneris,
  10. Et tua saevus Amor sub pede colla premit?
  11. Desine luctari: referant tua carbasa venti,
  12. Quaque vocant fluctus, hac tibi remus eat.
  13. Explenda est sitis ista tibi, quo perditus ardes;
  14. Cedimus; e medio iam licet amne bibas:
  15. Sed bibe plus etiam, quam quod praecordia poscunt,
  16. Gutture fac pleno sumpta redundet aqua.
  17. I, fruere usque tua, nullo prohibente, puella:
  18. Illa tibi noctes auferat, illa dies.
  19. Taedia quaere mali: faciunt et taedia finem.
  20. Iam quoque, cum credes posse carere, mane,