Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Dum bene te cumules et copia tollat amorem,
- Et fastidita non iuvet esse domo.
- Fit quoque longus amor, quem diffidentia nutrit:
- Hunc tu si quaeres ponere, pone metum.
- Qui timet, ut sua sit, ne quis sibi detrahat illam,
- Ille Machaonia vix ope sanus erit.
- Plus amat e natis mater plerumque duobus,
- Pro cuius reditu, quod gerit arma, timet.
- Est prope Collinam templum venerabile portam;
- Inposuit templo nomina celsus Eryx:
- Est illic Lethaeus Amor, qui pectora sanat,
- Inque suas gelidam lampadas addit aquam.
- Illic et iuvenes votis oblivia poscunt,
- Et siqua est duro capta puella viro.
- Is mihi sic dixit (dubito, verusne Cupido,
- An somnus fuerit: sed puto, somnus erat)
- 'O qui sollicitos modo das, modo demis amores,
- Adice praeceptis hoc quoque, Naso, tuis.
- Ad mala quisque animum referat sua, ponet amorem;
- Omnibus illa deus plusve minusve dedit.