Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Deceptum risi, qui se simularat amare,
  2. In laqueos auceps decideratque suos.
  3. Intrat amor mentes usu, dediscitur usu:
  4. Qui poterit sanum fingere, sanus erit.
  5. Dixerit, ut venias: pacta tibi nocte venito;
  6. Veneris, et fuerit ianua clausa: feres.
  7. Nec dic blanditias, nec fac convicia posti,
  8. Nec latus in duro limine pone tuum.
  9. Postera lux aderit: careant tua verba querellis,
  10. Et nulla in vultu signa dolentis habe.
  11. Iam ponet fastus, cum te languere videbit:
  12. Hoc etiam nostra munus ab arte feres.
  13. Te quoque falle tamen, nec sit tibi finis amandi
  14. Propositus: frenis saepe repugnat equus.
  15. Utilitas lateat; quod non profitebere, fiet:
  16. Quae nimis apparent retia, vitat avis.
  17. Nec sibi tam placeat, nec te contemnere possit;
  18. Sume animos, animis cedat ut illa tuis.
  19. Ianua forte patet? quamvis revocabere, transi.
  20. Est data nox? dubita nocte venire data.