Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Nam si rex ego sum, nec mecum dormiat ulla,
- In mea Thersites regna, licebit, eat.'
- Dixit, et hanc habuit solacia magna prioris,
- Et posita est cura cura repulsa nova.
- Ergo adsume novas auctore Agamemnone flammas,
- Ut tuus in bivio distineatur amor.
- Quaeris, ubi invenias? artes tu perlege nostras:
- Plena puellarum iam tibi navis erit.
- Quod siquid praecepta valent mea, siquid Apollo
- Utile mortales perdocet ore meo,
- Quamvis infelix media torreberis Aetna,
- Frigidior glacie fac videare tuae:
- Et sanum simula, ne, siquid forte dolebis,
- Sentiat; et ride, cum tibi flendus eris.
- Non ego te iubeo medias abrumpere curas:
- Non sunt imperii tam fera iussa mei.
- Quod non es, simula, positosque imitare furores:
- Sic facies vere, quod meditatus eris.
- Saepe ego, ne biberem, volui dormire videri:
- Dum videor, somno lumina victa dedi: