Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quid moror exemplis, quorum me turba fatigat?
  2. Successore novo vincitur omnis amor.
  3. Fortius e multis mater desiderat unum,
  4. Quam quem flens clamat 'tu mihi solus eras.'
  5. Ac ne forte putes nova me tibi condere iura
  6. (Atque utinam inventi gloria nostra foret!),
  7. Vidit ut Atrides (quid enim non ille videret,
  8. Cuius in arbitrio Graecia tota fuit?)
  9. Marte suo captam Chryseïda, victor amabat:
  10. At senior stulte flebat ubique pater.
  11. Quid lacrimas, odiose senex? bene convenit illis:
  12. Officio natam laedis, inepte, tuo.
  13. Quam postquam reddi Calchas, ope tutus Achillis,
  14. Iusserat, et patria est illa recepta domo,
  15. 'Est' ait Atrides 'illius proxima forma,
  16. Et, si prima sinat syllaba, nomen idem:
  17. Hanc mihi, si sapiat, per se concedat Achilles:
  18. Si minus, imperium sentiat ille meum.
  19. Quod siquis vestrum factum hoc incusat, Achivi,
  20. Est aliquid valida sceptra tenere manu.