Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tu tantum numero pugna, praeceptaque in unum
  2. Contrahe: de multis grandis acervus erit.
  3. Sed quoniam totidem mores totidemque figurae,
  4. Non sunt iudiciis omnia danda meis.
  5. Quo tua non possunt offendi pectora facto,
  6. Forsitan hoc alio iudice crimen erit.
  7. Ille quod obscenas in aperto corpore partes
  8. Viderat, in cursu qui fuit, haesit amor:
  9. Ille quod a Veneris rebus surgente puella
  10. Vidit in inmundo signa pudenda toro.
  11. Luditis, o siquos potuerunt ista movere:
  12. Adflarant tepidae pectora vestra faces.
  13. Adtrahat ille puer contentos fortius arcus:
  14. Saucia maiorem turba petetis opem.