Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Quid, qui clam latuit reddente obscena puella,
- Et vidit, quae mos ipse videre vetat?
- Di melius, quam nos moneamus talia quemquam!
- Ut prosint, non sunt expedienda tamen.
- Hortor et, ut pariter binas habeatis amicas
- (Fortior est, plures siquis habere potest):
- Secta bipertito cum mens discurrit utroque,
- Alterius vires subtrahit alter amor.
- Grandia per multos tenuantur flumina rivos,
- Saevaque diducto stipite flamma perit.
- Non satis una tenet ceratas ancora puppes,
- Nec satis est liquidis unicus hamus aquis:
- Qui sibi iam pridem solacia bina paravit,
- Iam pridem summa victor in arce fuit.