Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nec labor efficere est: rarae sibi vera fatentur,
  2. Et nihil est, quod se dedecuisse putent.
  3. Tunc etiam iubeo totas aperire fenestras,
  4. Turpiaque admisso membra notare die.
  5. At simul ad metas venit finita voluptas,
  6. Lassaque cum tota corpora mente iacent,
  7. Dum piget, et malis nullam tetigisse puellam,
  8. Tacturusque tibi non videare diu,
  9. Tunc animo signa, quaecumque in corpore menda est,
  10. Luminaque in vitiis illius usque tene.
  11. Forsitan haec aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit,
  12. Sed, quae non prosunt singula, multa iuvant.
  13. Parva necat morsu spatiosum vipera taurum:
  14. A cane non magno saepe tenetur aper.