Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Haeserat in quadam nuper mea cura puella:
- Conveniens animo non erat illa meo:
- Curabar propriis aeger Podalirius herbis,
- Et, fateor, medicus turpiter aeger eram.
- Profuit adsidue vitiis insistere amicae,
- Idque mihi factum saepe salubre fuit.
- 'Quam mala' dicebam 'nostrae sunt crura puellae!'
- Nec tamen, ut vere confiteamur, erant.
- 'Brachia quam non sunt nostrae formosa puellae!'
- Et tamen, ut vere confiteamur, erant.
- 'Quam brevis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!'
- Haec odio venit maxima causa meo.
- Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo
- Pro vitio virtus crimina saepe tulit.