Remedia amoris
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Tu mihi, qui, quod amas, aegre dediscis amare,
- Nec potes, et velles posse, docendus eris.
- Saepe refer tecum sceleratae facta puellae,
- Et pone ante oculos omnia damna tuos.
- 'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est:
- Sub titulum nostros misit avara lares.
- Sic mihi iuravit, sic me iurata fefellit,
- Ante suas quotiens passa iacere fores!
- Diligit ipsa alios, a me fastidit amari;
- Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!'
- Haec tibi per totos inacescant omnia sensus:
- Haec refer, hinc odii semina quaere tui.
- Atque utinam possis etiam facundus in illis
- Esse! dole tantum, sponte disertus eris.