Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hic amor et pax est, in qua male vulneror una,
  2. Tutaque sub regno terra futura tuo est.'
  3. Illa loquebatur, navem solvebat Ulixes:
  4. Inrita cum velis verba tulere noti.
  5. Ardet et adsuetas Circe decurrit ad artes,
  6. Nec tamen est illis adtenuatus amor.
  7. Ergo quisquis opem nostra tibi poscis ab arte,
  8. Deme veneficiis carminibusque fidem.
  9. Si te causa potens domina retinebit in Urbe,
  10. Accipe, consilium quod sit in Urbe meum.
  11. Optimus ille sui vindex, laedentia pectus
  12. Vincula qui rupit, dedoluitque semel.
  13. Sed cui tantum animi est, illum mirabor et ipse,
  14. Et dicam 'monitis non eget iste meis.'