Remedia amoris

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vertere tu poteras homines in mille figuras,
  2. Non poteras animi vertere iura tui.
  3. Diceris his etiam, cum iam discedere vellet,
  4. Dulichium verbis detinuisse ducem:
  5. 'Non ego, quod primo, memini, sperare solebam,
  6. Iam precor, ut coniunx tu meus esse velis;
  7. Et tamen, ut coniunx essem tua, digna videbar,
  8. Quod dea, quod magni filia Solis eram.
  9. Ne properes, oro; spatium pro munere posco:
  10. Quid minus optari per mea vota potest?
  11. Et freta mota vides, et debes illa timere:
  12. Utilior velis postmodo ventus erit.
  13. Quae tibi causa fugae? non hic nova Troia resurgit,
  14. Non aliquis socios rursus ad arma vocat.