Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Arguat et macies animum: nec turpe putaris
  2. Palliolum nitidis inposuisse comis.
  3. Attenuant iuvenum vigilatae corpora noctes
  4. Curaque et in magno qui fit amore dolor.
  5. Ut voto potiare tuo, miserabilis esto,
  6. Ut qui te videat, dicere possit 'amas.'
  7. Conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque?
  8. Nomen amicitia est, nomen inane fides.
  9. Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali;
  10. Cum tibi laudanti credidit, ipse subit.
  11. At non Actorides lectum temeravit Achillis:
  12. Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit.
  13. Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat,
  14. Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat.
  15. Siquis idem sperat, laturas poma myricas
  16. Speret, et e medio flumine mella petat.
  17. Nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique voluptas:
  18. Haec quoque ab alterius grata dolore venit.
  19. Heu facinus! non est hostis metuendus amanti;
  20. Quos credis fidos, effuge, tutus eris.