Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Iuppiter ad veteres supplex heroïdas ibat:
  2. Corrupit magnum nulla puella Iovem.
  3. Si tamen a precibus tumidos accedere fastus
  4. Senseris, incepto parce referque pedem.
  5. Quod refugit, multae cupiunt: odere quod instat;
  6. Lenius instando taedia tolle tui.
  7. Nec semper veneris spes est profitenda roganti:
  8. Intret amicitiae nomine tectus amor.
  9. Hoc aditu vidi tetricae data verba puellae:
  10. Qui fuerat cultor, factus amator erat.
  11. Candidus in nauta turpis color, aequoris unda
  12. Debet et a radiis sideris esse niger:
  13. Turpis et agricolae, qui vomere semper adunco
  14. Et gravibus rastris sub Iove versat humum.
  15. Et tibi, Palladiae petitur cui fama coronae,
  16. Candida si fuerint corpora, turpis eris.
  17. Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti;
  18. Hoc decet, hoc stulti non valuisse putant.
  19. Pallidus in Side silvis errabat Orion,
  20. Pallidus in lenta naïde Daphnis erat.