Ars Amatoria

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Cognatum fratremque cave carumque sodalem:
  2. Praebebit veros haec tibi turba metus.
  3. Finiturus eram, sed sunt diversa puellis
  4. Pectora: mille animos excipe mille modis.
  5. Nec tellus eadem parit omnia; vitibus illa
  6. Convenit, haec oleis; hac bene farra virent.
  7. Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae;
  8. Qui sapit, innumeris moribus aptus erit,
  9. Utque leves Proteus modo se tenuabit in undas,
  10. Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper.
  11. Hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis:
  12. Hos cava contento retia fune trahunt.
  13. Nec tibi conveniet cunctos modus unus ad annos:
  14. Longius insidias cerva videbit anus.
  15. Si doctus videare rudi, petulansve pudenti,
  16. Diffidet miserae protinus illa sibi.
  17. Inde fit, ut quae se timuit committere honesto,
  18. Vilis ad amplexus inferioris eat.
  19. Pars superat coepti, pars est exhausta laboris.
  20. Hic teneat nostras ancora iacta rates.