Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quo vultu natos, quo me, scelerate, videres?
  2. Perfidiae pretio qua nece dignus eras?
  3. Ipse quidem per me tutus sospesque fuisses —
  4. Non quia tu dignus, sed quia mitis ego.
  5. Paelicis ipsa meos inplessem sanguine vultus,
  6. Quosque veneficiis abstulit illa suis!
  7. Medeae Medea forem! quodsi quid ab alto
  8. Iustus adest votis Iuppiter ille meis,
  9. Quod gemit Hypsipyle, lecti quoque subnuba nostri
  10. Maereat et leges sentiat ipsa suas;
  11. Utque ego destituor coniunx materque duorum,
  12. A totidem natis orba sit illa viro!
  13. Nec male parta diu teneat peiusque relinquat —
  14. Exulet et toto quaerat in orbe fugam!
  15. Quam fratri germana fuit miseroque parenti
  16. Filia, tam natis, tam sit acerba viro!
  17. Cum mare, cum terras consumpserit, aera temptet;
  18. Erret inops, exspes, caede cruenta sua!
  19. Haec ego, coniugio fraudata Thoantias oro.
  20. Vivite, devoto nuptaque virque toro!