Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Legatos quos paene dedi pro matre ferendos;
  2. Sed tenuit coeptas saeva noverca vias.
  3. Medeam timui: plus est Medea noverca;
  4. Medeae faciunt ad scelus omne manus.
  5. Spargere quae fratris potuit lacerata per agros
  6. Corpora, pignoribus parceret illa meis?
  7. Hanc tamen o demens Colchisque ablate venenis,
  8. Diceris Hypsipyles praeposuisse toro.
  9. Turpiter illa virum cognovit adultera virgo;
  10. Me tibi teque mihi taeda pudica dedit.
  11. Prodidit illa patrem; rapui de clade Thoanta.
  12. Deseruit Colchos; me mea Lemnos habet.
  13. Quid refert, scelerata piam si vincet et ipso
  14. Crimine dotata est emeruitque virum?
  15. Lemniadum facinus culpo, non miror, Iason;
  16. Quamlibet ignavis iste dat arma dolor.
  17. Dic age, si ventis, ut oportuit, actus iniquis
  18. Intrasses portus tuque comesque meos,
  19. Obviaque exissem fetu comitante gemello —
  20. Hiscere nempe tibi terra roganda fuit! —