Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae;
  2. Quae legis, a nobis ultima verba legis:
  3. Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis
  4. Ad vada Maeandri concinit albus olor.
  5. Nec quia te nostra sperem prece posse moveri,
  6. Adloquor — adverso movimus ista deo;
  7. Sed merita et famam corpusque animumque pudicum
  8. Cum male perdiderim, perdere verba leve est.
  9. Certus es ire tamen miseramque relinquere Dido,
  10. Atque idem venti vela fidemque ferent?
  11. Certus es, Aenea, cum foedere solvere naves,
  12. Quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi?
  13. Nec nova Carthago, nec te crescentia tangunt
  14. Moenia nec sceptro tradita summa tuo?
  15. Facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem
  16. Altera, quaesita est altera terra tibi.
  17. Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam?
  18. Quis sua non notis arva tenenda dabit?
  19. Scilicet alter amor tibi restat et altera Dido;
  20. Quamque iterum fallas altera danda fides.