Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quod nec graminibus tellus fecunda creandis
  2. Nec deus, auxilium tu mihi ferre potes.
  3. Et potes, et merui — dignae miserere puellae!
  4. Non ego cum Danais arma cruenta fero —
  5. Sed tua sum tecumque fui puerilibus annis
  6. Et tua, quod superest temporis, esse precor!
    91
  1. Lemnias Hypsipyle, Bacchi genus, Aesone nato
  2. Dicit, et in verbis pars quta mentis erat:
  3. Litora Thessaliae reduci tetigisse carina
  4. Diceris auratae vellere dives ovis.
  5. Gratulor incolumi, quantum sinis; hoc tamen ipsum
  6. Debueram scripto certior esse tuo.
  7. Nam ne pacta tibi praeter mea regna redires,
  8. Cum cuperes, ventos non habuisse potes;
  9. Quamlibet adverso signatur epistula vento.
  10. Hypsipyle missa digna salute fui.
  11. Cur mihi fama prior de te quam littera venit:
  12. Isse sacros Marti sub iuga panda boves,
  13. Seminibus iactis segetes adolesse virorum
  14. Inque necem dextra non eguisse tua,