Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Pervigilem spolium pecudis servasse draconem,
  2. Rapta tamen forti vellera fulva manu?
  3. O ego, si possem timide credentibus ista
  4. 'Ipse mihi scripsit' dicere, quanta forem!
  5. Quid queror officium lenti cessasse mariti?
  6. Obsequium, maneo si tua, grande tuli!
  7. Barbara narratur venisse venefica tecum,
  8. In mihi promissi parte recepta tori.
  9. Credula res amor est; utinam temeraria dicar
  10. Criminibus falsis insimulasse virum!
  11. Nuper ab Haemoniis hospes mihi Thessalus oris
  12. Venit et, ut tactum vix bene limen erat,
  13. 'Aesonides,' dixi, 'quid agit meus?' ille pudore
  14. Haesit in opposita lumina fixus humo.
  15. Protinus exilui tunicisque a pectore ruptis
  16. 'Vivit? an,' exclamo, 'me quoque fata vocant?'
  17. 'Vivit,' ait. timidum quod amat; iurare coegi.
  18. Vix mihi teste deo credita vita tua est.
  19. Utque animus rediit, tua facta requirere coepi.
  20. Narrat aenipedes Martis arasse boves,