Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Hunc Venus in caelum curru vexisset eburno,
  2. Sed videt et Marti posse placere suo.
  3. O nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas,
  4. O decus atque aevi gloria magna tui,
  5. Huc ades inque sinus, formose, relabere nostros!
  6. Non ut ames oro, verum ut amere sinas.
  7. Scribimus, et lacrimis oculi rorantur obortis;
  8. Adspice, quam sit in hoc multa litura loco!
  9. Si tam certus eras hinc ire, modestius isses,
  10. Et modo dixisses 'Lesbi puella, vale!'
  11. Non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti;
  12. Denique non timui, quod dolitura fui.
  13. Nil de te mecum est nisi tantum iniuria; nec tu,
  14. Admoneat quod te, pignus, amantis, habes.
  15. Non mandata dedi, neque enim mandata dedissem
  16. Ulla, nisi ut nolles inmemor esse mei.
  17. Per tibi — qui numquam longe discedat! — amorem,
  18. Perque novem iuro, numina nostra, deas,
  19. Cum mihi nescio quis 'fugiunt tua gaudia' dixit,
  20. Nec me flere diu, nec potuisse loqui!