Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Ultima tu nostris accedis causa querelis.
  2. Non agitur vento nostra carina suo.
  3. Ecce, iacent collo sparsi sine lege capilli,
  4. Nec premit articulos lucida gemma meos;
  5. Veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum,
  6. Non Arabum noster dona capillus habet.
  7. Cui colar infelix, aut cui placuisse laborem?
  8. Ille mei cultus unicus auctor abes.
  9. Molle meum levibusque cor est violabile telis,
  10. Et semper causa est, cur ego semper amem —
  11. Sive ita nascenti legem dixere Sorores
  12. Nec data sunt vitae fila severa meae,
  13. Sive abeunt studia in mores, artisque magistra
  14. Ingenium nobis molle Thalia facit.
  15. Quid mirum, si me primae lanuginis aetas
  16. Abstulit, atque anni quos vir amare potest?
  17. Hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam —
  18. Et faceres, sed te prima rapina tenet!
  19. Hunc si conspiciat quae conspicit omnia Phoebe,
  20. Iussus erit somnos continuare Phaon;