Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae.
  2. Quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo.
  3. O vos erronem tellure remittite vestra,
  4. Nisiades matres Nisiadesque nurus,
  5. Nec vos decipiant blandae mendacia linguae!
  6. Quae dicit vobis, dixerat ante mihi.
  7. Tu quoque, quae montes celebras, Erycina, Sicanos —
  8. Nam tua sum — vati consule, diva, tuae!
  9. An gravis inceptum peragit fortuna tenorem
  10. Et manet in cursu semper acerba suo?
  11. Sex mihi natales ierant, cum lecta parentis
  12. Ante diem lacrimas ossa bibere meas.
  13. Arsit iners frater meretricis captus amore
  14. Mixtaque cum turpi damna pudore tulit;
  15. Factus inops agili peragit freta caerula remo,
  16. Quasque male amisit, nunc male quaerit opes.
  17. Me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit;
  18. Hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
  19. Et tamquam desint, quae me sine fine fatigent,
  20. Accumulat curas filia parva meas.