Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Ecce subit virus tacitum, carpitque medullas
  2. Ignis edax, calidaque incendit viscera tabe.
  3. Ebibit humorem circum vitalia fusum
  4. Pestis, et in sicco linguam torrere palato
  5. Coepit; defessos iret qui sudor in artus
  6. Non fuit, atque oculos lacrimarum vena refugit.
  7. Non decus imperii, non moesti iura Catonis
  8. Ardentem tenuere virum, quin spargere signa
  9. Auderet, totisque furens exquireret agris,
  10. Quas poscebat aquas sitiens in corde venenum.
  11. Ille vel in Tanain missus Rhodanumque Padumque
  12. Arderet, Nilumque bibens per rura vagantem.
  13. Accessit morti Libye, fatisque minorem
  14. Famam Dipsas habet, terris adiuta perustis.
  15. Scrutatur venas penitus squalentis arenae:
  16. Nunc redit ad Syrtes, et fluctus accipit ore
  17. Aequoreusque placet, sed non sibi sufficit, humor.
  18. Nec sentit fatique genus mortemque veneni,
  19. Sed putat esse sitim, ferroque aperite tumentes
  20. Sustinuit venas, atque os implere cruore.