Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Et contentus iter cauda sulcare Pareas:
  2. Oraque distendens avidus spumantia Prester:
  3. Ossaque dissolvens cum corpore tabificus Seps.
  4. Sibilaque effundens cunctas terrentia pestes,
  5. Ante venena nocens, late sibi submovet omne
  6. Vulgus, et in vacua regnat Basiliscus arena.
  7. Vos quoque, qui cunctis innoxia numina terris
  8. Serpitis, aurato nitidi fulgore dracones,
  9. Pestiferos ardens facit Africa. Ducitis altum
  10. Aera cum pennis, armentaque tota secuti
  11. Rumpitis ingentes amplexi verbere tauros:
  12. Nec tutus spatio est elephas: datis omnia leto:
  13. Nec vobis opus est ad noxia fata veneno.
  14. Has inter pestes duro Cato milite siccum
  15. Emetitur iter, tot tristia fata suorum
  16. Insolitasque videns parvo cum vulnere mortes.
  17. Signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum
  18. Torta caput retro Dipsas calcata momordit.
  19. Frons dolor aut sensus dentis fuit: ipsaque leti
  20. Frons caret invidia, nec quidquam plaga minatur.