Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Divitiisque graves et fulvo germine rami:
  2. Virgineusque chorus nitidi custodia luci,
  3. Et numquam somno damnatus lumina serpens,
  4. Robora complexus rutilo curvata metallo.
  5. Abstulit arboribus pretium, nemorique laborem
  6. Alcides: passusque inopes sine pondere ramos,
  7. Retulit Argolico fulgentia poma tyranno.
  8. His igitur depulsa locis, effectaque classis
  9. Syrtibus, haud ultra Garamantidas attigit undas:
  10. Sed duce Pompeio Libyes melioris in oris
  11. Mansit. At impatiens virtus haerere Catonis
  12. Audet in ignotas agmen committere gentes,
  13. Armorum fidens, et terra cingere Syrtim.
  14. Haec eadem suadebat hiems, quae clauserat aequor;
  15. Et spes imber erat, nimios metuentibus ignes:
  16. Ut neque sole viam, nec duro frigore saevam,
  17. Inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.
  18. Atque ingressurus steriles sic fatur arenas:
  19. O quibus una salus placuit mea castra secutis
  20. Indomita cervice mori, componite mentes