Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Eminet in tergo pelagi procul omnibus arvis,
  2. Inviolatus aqua, sicci iam pulveris agger;
  3. Stant miseri nautae, terraeque haerente carina
  4. Litora nulla vident. Sic partem intercipit aequor:
  5. Pars ratium maior regimen clavumque secuta est,
  6. Tuta fuga, nautasque loci sortita peritos,
  7. Torpentem Tritonos adit illaesa paludem.
  8. Hanc, ut fama, deus, quem toto litore pontus
  9. Audit ventosa perflantem murmura concha,
  10. Hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata
  11. Terrarum primam Libyen (nam proxima coelo est,
  12. Ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta
  13. Vultus vidit aqua, posuitque in margine plantas,
  14. Et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
  15. Quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis,
  16. Infernis, ut fama, trahens oblivia venis:
  17. Atque insopiti quondam tutela draconis,
  18. Hesperidum pauper spoliatus frondibus hortus.
  19. Invidus, annoso qui famam derogat aevo,
  20. Qui vates ad vera vocat. Fuit aurea silva,