Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Ad magnum virtutis opus summosque labores.
  2. Vadimus in campos steriles, exustaque mundi,
  3. Qua nimius Titan, et rarae in fontibus undae,
  4. Siccaque letiferis squalent serpentibus arva,
  5. Durum iter. Ad leges patriaeque ruentis amorem
  6. Per mediam Libyen veniant, atque invia tentent,
  7. Si quibus in nullo positum est evadere voto,
  8. Si quibus ire sat est. Neque enim mihi fallere quemquam
  9. Est animus, tectoque metu perducere vulgus.
  10. Hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent,
  11. Qui, me teste, pati vel quae tristissima, pulchrum
  12. Romanumque putant. At qui sponsore salutis
  13. Miles eget, capiturque animae dulcedine, vadat
  14. Ad dominum metiore via. Dum primus arenas
  15. Ingrediar, primusque gradus in pulvere ponam,
  16. Me calor aethereus feriat, mihi plena veneno
  17. Occurrat serpens; fatoque pericula vestra
  18. Praetentate meo: sitiat, quicumque bibentem
  19. Viderit: aut umbras nemorum quicumque petentem,
  20. Aestuet: aut equitem peditum praecedere turmas,