Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Non invisa foret, potuissem reddere regi,
  2. Quod meruit, fratrique tuum pro munere tali
  3. Misissem, Cleopatra, caput. Secreta quid arma
  4. Movit, et inseruit nostro sua tela labori?
  5. Ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus arvis
  6. Ius gladio? vestris quaesita licentia regnis?
  7. Non tuleram Magnum mecum Romana regentem:
  8. Te, Ptolemaee, feram? Frustra civilibus armis
  9. Miscuimus gentes, si qua est hoc orbe potestas
  10. Altera, quam Caesar: si tellus ulla duorum est.
  11. Vertissem Latias a vestro litore proras:
  12. Famae cura vetat, ne non damnasse ruentam,
  13. Sed videar timuisse, Pharon. Nec fallere vos me
  14. Credite victorem. Nobis quoque tale paratum
  15. Litoris hospitium. Ne sic mea colla gerantur,
  16. Thessaliae Fortuna facit. Maiore profecto,
  17. Quam metui poterat, discrimine gessimus arma;
  18. Exsilium generique minas Romamque timebam:
  19. Poena fugae Ptolemaeus erat. Sed parcimus annis,
  20. Donamusque nefas. Sciat hac pro caede tyrannus