Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Te generis, nec nata iubet moerere neposque?
  2. Credis apud populos Pompeii nomen amantes
  3. Hoc castris prodesse tuis? Fortasse tyranni
  4. Tangeris invidia, captique in viscera Magni
  5. Hoc aliis licuisse doles, quererisque perisse
  6. Vindictam belli, raptumque e iure superbi
  7. Victoris generum. Quisquis te flere coegit
  8. Impetus, a vera longe pietate recessit.
  9. Scilicet hoc animo terras atque aequora lustras,
  10. Necubi suppressus pereat gener? O bene rapta
  11. Arbitrio mors ista tuo! Quam magna remisit
  12. Crimina Romano tristis Fortuna pudori,
  13. Quod te non passa est misereri, perfide, Magni
  14. Viventis! Nec non his fallere vocibus audet,
  15. Adquiritque fidem simulati fronte doloris:
  16. Aufer ab adspectu nostro funesta, satelles,
  17. Regis dona tui: peius de Caesare vestrum,
  18. Quam de Pompeio, meruit scelus. Unica belli
  19. Praemia civilis, victis donare salutem,
  20. Perdidimus. Quodsi Phario germana tyranno