Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Nil venia plus posse dari. Vos condite busto
  2. Tanti colla ducis: sed non, ut crimina solum
  3. Vestra tegat tellus; iusto date thura sepulchro
  4. Et placate caput, cineresque in litore fusos
  5. Colligite, atque unam sparsis date manibus urnam.
  6. Sentiat adventum soceri, vocesque querentis
  7. Audiat umbra pias. Dum nobis omnia praefert,
  8. Dum vitam Phario mavult debere clienti,
  9. Laeta dies rapta est populis: concordia mundo
  10. Nostra perit. Caruere deis mea vota secundis,
  11. Ut te complexus, positis felicibus armis,
  12. Adfectus abs te veteres vitamque rogarem,
  13. Magne, tuam: dignaque satis mercede laborum
  14. Contentus, par esse tibi, tunc pace fideli
  15. Fecissem, ut victus posses ignoscere divis
  16. Fecisses, ut Roma mihi. Nec, talia fatus,
  17. Invenit fletus comitem, nec turba querenti
  18. Credidit: abscondunt gemitus, et pectora laeta
  19. Fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum
  20. (O bona libertas!) cum Caesar lugeat, audeat.