Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Dissimilem certe cunctis, quos explicat, egit
  2. Thessalicum natura diem: si cuncta perito
  3. Augure mens hominum coeli nova signa notasset,
  4. Spectari e toto potuit Pharsalia mundo.
  5. O summos hominum, quorum Fortuna per orbem
  6. Signa dedit, quorum fatis coelum omne vacavit!
  7. Haec et apud seras gentes populosque nepotum,
  8. Sive sua tantum venient in saecula fama,
  9. Sive aliquid magnis nostri quoque cura laboris
  10. Nominibus prodesse potest, cum bella legentur,
  11. Spesque metusque simul, perituraque vota movebunt:
  12. Adtonitique omnes veluti venientia fata,
  13. Non transmissa, legent, et adhuc tibi, Magne, favebunt.
  14. Miles ut adverso Phoebi radiatus ab ictu
  15. Descendens totos perfudit lumine colles,
  16. Non temere immissus campis; stetit ordine certo
  17. Infelix acies. Cornus tibi cura sinistri,
  18. Lentule, cum prima, quae tum fuit optima bello,
  19. Et quarta legione datur: tibi, numine pugnax
  20. Adverso Domiti, dextri frons tradita Martis.