Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Hoc solamen erat, quod voti turba nefandi
  2. Conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum
  3. Sperabat, gaudet monstris mentisque tumultu,
  4. Atque omen scelerum subitos putat esse furores.
  5. Quid mirum, populos, quos lux extrema manebat,
  6. Lymphato trepidasse metu, praesaga malorum
  7. Si data mens homini est? Tyriis qui Gadibus hospes
  8. Adiacet, Armeniumque bibit Romanus Araxen:
  9. Sub quocumque die, quocumque est sidere mundi,
  10. Moeret, et ignorat caussas, animumque dolentem
  11. Corripit; Emathiis quid perdat nescit in arvis.
  12. Euganeo, si vera fides memorantibus, augur
  13. Colle sedens, Aponus terris ubi fumifer exit,
  14. Atque Antenorei dispergitur unda Timavi,
  15. Venit summa dies, geritur res maxima, dixit:
  16. Impia concurrunt Pompeii et Caesaris arma;
  17. Seu tonitrus ac tela Iovis praesaga notavit,
  18. Aethera seu totum discordi obsistere coelo
  19. Prospexitque polos: seu lumen in aethere moestum
  20. Solis in obscuro pugnam pallore notavit.